- URBANI
- URBANIGraece ἀςτεῖοι vel ἐυτράπελοι, homines dicebantur Romae elegantis ac faceti ingenii, qui dictis et salibus suis, risum non tam captarent, quam exprimerent, idque cum moderatione quadam; et Habitâ non personarum modo, sed temporis etiam et verborum ipsorum ratione: ita ut tristibus et parum politis hominibus, quales ruri saepius aut nascuntur aut fiunt, opponerentur, quos ideo Graeci ἀγρίους ac σκληροὺς appellant. Sic Heraldus ad Martialem, l. 1. Epigr. 42. v. 1.Urbanus tibi Caecilie, videris.Non es, crede mihi: quid ergo? Verna es.Gronovius contra Urbanorum nomine apud Livium aliosque vult intelligi homines humiles et nullius negotii, quibus per Tribus divisis campum corrupit App. Caecus apud Livium, l. 9. c. ult. Et inde appellat humiles urbanos Liv. e qua nota circumforanei, subrostrani, subbasilicani, canalicolae, umbratici, qui pene totô die πλήθουσαν ἀγορὰν faciebant, adeoque assidue Forum terebant et Urbem tenebant, ut nec ruri nec militiae unquam agerent: quos Urbanos adsiduos cives vocat Plautus, Trinummô, Act. 1. Sc. 2. v. 162.Nihil est profecto stultius, neque stolidius,Neque mendaciloquius, neque per periurius etc.Quam Urbani adsidui cives, quos Scurras vocant.Ex eodem genere Advocati illi Paenuli Plautini, et Advocati nocturni Petronianae scenae, et divisores sequestresque,apud Ciceronem et operae Clodianae et praecones, salutigeruli, anteambulonesque, cenarum et sportularum sectatores, tum parasiti, omne denique genus otiosorum. Inter quos erant homines naturâ dicaces et ad quaevis dicteriis prompti, non in tempore et cum causa, et ut prosicerent aliquid in suscepto negotio, (quibus rebus Oratorem facetum a scurra separat Cicero) sed, ut ridiculi viderentur, et totum diem et sine causa: Quidam, quod ingenio deerat, impudentiâ et consuetudine supplebant: clientes Regibus supparasitari et vel testimonium falsum periurinmque praestare sueti, quosvis alios probris inverencunde lacessere: inter sese et alios risum tam praebere, quam captare: apud sordidam plebem, quia quottidie occurrebant, et admiratione ingenii et insectatione bonorum conspecti et grati, eoque miscere coetus gnari ac faciles, Mostellar. Actu 1. Sc. 1. v. 14.Tu Urbanus vero scurra, deliciae popli.Unde Urbanus pro scurra. Sueton. Iul. c. 20. Ut nonnulli urbanorum, cum quid per iocum testandi gratiâ signarent, non Caesare et Bibulô, sed Iuliô et Caesare Coss. actum scriberent. Et vicissim scurra, pro urbano. Plaut. Truculentô, Actu 2. sc. 6. v. 10. ---- Quem scurrae landant, manipulares mussitant. Hi itaque saniori parti civium merito contemnebantur, ex prisco instituto, quum vera Romuli proles, ut ait Columella, praef. l. 1. RR. assiduis venatibus, nec minus agrestibus operibus exercebatur et rusticam plebem praeponebat urbanae: quum Proceres civitatis in agris morabantur et ubi consiliumpublicum desiderabatur, e villis arcessebantur in Senatum. Unde honestum nomen plebeii ordinis, Rustici Romani, vide supra et in Optimatum, h. e. qui consilia sua optimo cuique probari vellent, secta collocati. Cicer. pro Sextio. Plura apud Salmas. ad Pllionem in Tetrico Sen. c. 24. Gronov. praefatum de Pecun. vet. l. 4. c. 9. Facit huc, quod Scaliger multitudinem dividens in Agrestem, Urbanam et Militarem, Urbanam supinam, pavidam, tumidam, mollem, ignavam, verbis quam factis promptiorem, luxu atque otiô feram, superbam non resitentibus, demissam instantibus, esse docet, Poet. l. 3. c. 13. De Urbanis Tribubus quatuor, in quas transferri ignominiosum erat, diximus supra ubi de Tribubus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.